|
startpagina | rubriekoverzicht
> teksten > niet-klassiek latijn |
Carmina
Burana
(Carl Orff)
|
1 O Fortuna |
O
Fortuna, velut luna
statu
variabilis,
semper crescis aut decrescis.
Vita detestabilis
nunc obdurat et tunc curat
ludo
mentis aciem;
egestatem,
potestatem
dissolvit
ut glaciem.
Sors immanis et inanis,
rota tu volubilis,
status malus, vana salus
semper dissolubilis;
obumbrata et velata
mihi quoque niteris;
nunc per ludum dorsum nudum
fero tui sceleris.
Sors salutis et virtutis
mihi nunc contraria;
est affectus et defectus
semper in
angaria.
Hac in
hora sine mora
chordae
pulsum tangite!
Quod per
sortem sternit fortem,
mecum omnes plangite!
|
2 Fortunae plango
vulnera |
Fortunae plango vulnera
stillantibus ocellis,
quod sua mihi munera subtrahit
rebellis.
Verum est, quod legitur,
fronte capillata,
sed
plerumque sequitur occasio calvata.
Verum est, quod legitur,
fronte capillata,
sed
plerumque sequitur occasio calvata.
In
Fortunae solio sederam elatus,
prosperitatis
vario flore coronatus.
Quicquid
enim florui felix et beatus,
nunc a
summo corrui gloria privatus.
Quicquid
enim florui felix et beatus,
nunc a
summo corrui gloria privatus.
Fortunae
rota volvitur: descendo minoratus;
alter in
altum tollitur; nimis exaltatus
rex sedet
in vertice caveat ruinam!
nam sub
axe legimus Hecubam reginam.
Rex sedet
in vertice caveat ruinam!
nam sub
axe legimus Hecubam reginam.
|
3 Veris laeta facies |
Veris
laeta facies mundo propinatur.
Hiemalis
acies victa iam fugatur.
In vestitu
vario Flora principatur,
nemorum
dulcisono quae cantu celebratur.
Ah ...
Florae
fusus gremio Phoebus novo more
risum dat;
hoc vario iam stipatur flore.
Zephyrus
nectareo spirans in odore.
Certatim
pro bravio curramus in amore!
Ah ...
Citharizat
cantico dulcis Philomena.
Flore
rident vario prata iam serena.
Salit
coetus avium silvae per amoena.
Chorus promit virginum iam
gaudia millena.
Ah ...
|
4 Omnia sol temperat |
Omnia sol temperat purus et
subtilis,
novo mundo
reserat faciem Aprilis.
Ad amorem
properat animus herilis
et
iocundis imperat deus puerilis.
Rerum
tanta novitas in sollemni vere
et veris
auctoritas iubet nos gaudere;
vias praebet solitas et in tuo
vere
fides est et probitas tuum
retinere.
Ama me fideliter, fidem meam nota:
de corde totaliter et ex mente
tota
sum
presentialiter absens in remota.
Quisquis amat taliter,
volvitur in rota.
|
5 Ecce gratum |
Ecce gratum
Ecce gratum et optatum ver
reducit gaudia!
Ecce gratum et optatum ver
reducit gaudia!
Purpuratum
floret pratum, sol serenat omnia.
Iam iam
cedant tristia!
Aestas
redit, nunc recedit hiemis saevitia.
Iam iam
cedant tristia!
Aestas
redit, nunc recedit hiemis saevitia.
Aestas
redit, nunc recedit
Aestas
redit, nunc recedit hiemis saevitia.
Ah ...
Iam liquescit
Iam liquescit et decrescit
grando, nix et cetera.
Iam liquescit et decrescit
grando, nix et cetera.
Bruma fugit et iam sugit ver
aestatis ubera.
Illi mens est misera,
qui nec vivit nec lascivit sub
aestatis dextera.
Illi mens est misera,
qui nec vivit nec lascivit sub
aestatis dextera.
Qui nec vivit nec lascivit
Qui nec vivit nec lascivit sub
aestatis dextera.
Ah ...
Gloriantur
Gloriantur et laetantur in
melle dulcedinis.
Gloriantur et laetantur in
melle dulcedinis,
qui conantur ut utantur
praemio Cupidinis.
Simus iussu Cypridis
gloriantes et laetantes pares
esse Paridis!
Simus iussu Cypridis
gloriantes et laetantes pares
esse Paridis!
Gloriantes et laetantes
Gloriantes et laetantes pares
esse Paridis!
Ah ...
|
6 Tanz |
(instrumentaal)
|
7 Floret silva |
Floret, floret, floret silva
nobilis,
floret silva nobilis
floribus, floribus, floribus
et, et foliis, foliis, foliis.
Ubi est antiquus meus amicus,
meus amicus?
Ubi est antiquus meus amicus,
meus amicus,
meus amicus? Ah ...
Hinc, hinc, hinc, hinc, hinc
equitavit, equitavit,
equitavit ...
Eia! Eia! Eia! Quis me amabit?
Ah ...
Floret, floret, floret silva
undique,
floret silva undique.
Nah mime gesellen, nah mime
gesellen,
nah mime gesellen ist, ist,
ist mir wê, ist mir wê, ist
mir wê.
Gruonet der walt allenthalben, allenthalben,
wâ ist min geselle alse lange, alse lange,
alse lange? Ah ...
Der, der, der, der ist geriten hinnen,
ist geriten hinnen, ist geriten hinnen ...
O wî! O wî! O wî! Wer sol mich minnen?
Ah ...
|
8 Chramer, gip die
varwe mir |
Chramer, gip die varwe mir,
die min wengel roete,
damit ich die jungen man
an ir dank der minnenliebe noete!
Seht mich an, jungen man,
lat mich iu gevallen!
Seht mich an, jungen man,
lat mich iu gevallen!
Minnet, tugentliche man,
minnecliche frouwen!
Minne tuot iu hoch gemuot
unde lat iuch in hohen eren schouwen.
Seht mich an, jungen man,
lat mich iu gevallen!
Seht mich an, jungen man,
lat mich iu gevallen!
Wol dir, werlt, daz du bist
also freudenriche!
Ich wil dir sin undertan
durch din liebe immer sicherliche.
Seht mich an, jungen man,
lat mich iu gevallen!
Seht mich an, jungen man,
lat mich iu gevallen!
|
9 Reie |
Swaz hie gat umbe Swaz hie gat umbe,
daz sint allez megede daz sint allez megede,
die wellent ân man wellent ân man,
alle, alle, alle, alle disen sumer gan.
Ah! Ah!
Ah! Ah! Ah! Sla!
Chume, chum, geselle min,
ih enbite harte din!
Ih enbite harte din,
chume,
chum, geselle min!
Suzer
rosenvarwer munt,
chum und
mache mich gesunt!
Chum
und mache mich gesunt,
suzer
rosenvarwer munt!
Swaz hie
gat umbe Swaz hie gat umbe,
daz sint allez megede daz sint allez megede,
die wellent ân man wellent ân man,
alle, alle, alle, alle disen sumer gan.
Ah! Ah!
Ah! Ah! Ah! Sla!
|
10 Were diu werlt
alle min |
Were diu werlt alle min
von deme mere unze an den Rin,
des wolt
ih mih darben,
des wolt
ih mih darben,
daz diu chünegin von Engellant,
von Engellant lege an minen armen.
Hei!
|
11 Aestuans interius |
Aestuans interius ira
vehementi
in amaritudine loquor meae
menti:
factus de materia, cinis
elementi,
similis sum folio, de quo
ludunt venti.
Cum sit
enim proprium viro sapienti
supra
petram ponere sedem fundamenti,
stultus
ego comparor fluvio labenti,
sub eodem tramite numquam
permanenti.
Feror ego veluti sine nauta
navis,
ut per vias aëris vaga fertur
avis.
Non me tenent vincula, non me
tenet clavis.
Quaero mihi similes et adiungor
pravis.
Mihi cordis gravitas res
videtur gravis.
Iocus est amabilis dulciorque
favis.
Quicquid Venus imperat, labor
est suavis,
quae numquam in cordibus
habitat ignavis.
Via lata gradior more
iuventutis,
implicor et vitiis immemor
virtutis.
Voluptatis avidus magis quam
salutis,
mortuus in anima curam gero
cutis.
|
12 Olim lacus
colueram |
Olim lacus colueram,
olim pulcher exstiteram,
dum cygnus ego fueram.
Miser, miser, modo niger
et ustus fortiter!
Girat, regirat garcifer;
me rogus urit fortiter;
propinat me nunc dapifer.
Miser, miser, modo niger
et ustus fortiter!
Nunc in scutella iaceo
et volitare nequeo,
dentes frendentes video.
Miser, miser, modo niger
et ustus fortiter!
|
13 Ego sum abbas |
Ego, ego,
ego sum abbas, sum abbas,
sum abbas Cucaniensis,
et consilium meum est cum
bibulis,
et in secta Decii voluntas mea
est,
et qui mane me quaesierit in
taberna,
post vesperam nudus
egredietur,
et sic denudatus, sic
denudatus veste clamabit:
Wafna! Wafna!
Wafna! Wafna!
Quid fecisti, sors turpissima?
Wafna! Wafna! Wafna!
Nostrae vitae gaudia
abstulisti omnia!
Wafna! Wafna! Wafna! Wafna!
Ha! Ha!
|
14 In taberna quando
sumus |
In taberna
quando sumus,
non curamus quid sit humus,
sed ad
ludum properamus,
cui semper
insudamus.
Quid agatur in taberna,
ubi nummus est pincerna,
hoc est opus ut quaeratur:
si quid loquar, audiatur!
Hoc est opus ut quaeratur:
si quid loquar, audiatur!
Quidam ludunt, quidam bibunt,
quidam indiscrete vivunt,
sed in ludo qui morantur,
ex his quidam denudantur,
quidam ibi vestiuntur,
quidam saccis induuntur.
Ibi nullus timet mortem,
sed pro
Baccho mittunt sortem.
Ibi nullus
timet mortem,
sed pro
Baccho mittunt sortem.
Primo pro nummata vini
ex hac bibunt libertini.
Semel
bibunt pro captivis,
post haec
bibunt ter pro vivis,
quater pro
Christianis cunctis,
quinquies
pro fidelibus defunctis,
sexies pro
sororibus vanis,
septies
pro militibus silvanis,
octies pro
fratribus perversis,
nonies pro
monachis dispersis,
decies pro
navigantibus,
undecies
pro discordantibus,
duodecies
pro paenitentibus,
tredecies
pro iter agentibus.
Tam pro
papa quam pro rege
bibunt
omnes sine lege.
Bibit
hera, bibit herus,
bibit
miles, bibit clerus,
bibit
ille, bibit illa,
bibit
servus cum ancilla,
bibit velox, bibit piger,
bibit albus, bibit niger,
bibit constans, bibit vagus,
bibit rudis, bibit magus,
bibit pauper et aegrotus,
bibit exsul et ignotus,
bibit puer, bibit canus,
bibit praesul et decanus,
bibit soror, bibit frater,
bibit anus, bibit mater,
bibit iste, bibit ille,
bibunt centum, bibunt mille.
Parum sexcente nummate
durant, cum immoderate
bibunt omnes sine meta.
Quamvis bibant mente laeta,
sic nos rodunt omnes gentes
et sic erimus egentes.
Qui nos rodunt, confundantur
et cum iustis non scribantur!
Io! Io!
Io! Io! Io! Io! Io! Io! ... Io!
|
15 Amor volat
undique |
Amor volat undique,
captus est libidine.
Iuvenes, iuvenculae
coniunguntur merito.
Si qua sine socio,
caret omni gaudio;
tenet noctis infima
sub intimo
cordis in custodia.
Ah ...
Fit res amarissima.
|
16 Dies, nox et
omnia |
Dies, nox et omnia mihi sunt
contraria.
Virginum
colloquia me fay planszer,
oy suvenz suspirer, plu me fay
temer.
O sodales, ludite, vos qui
scitis, dicite,
mihi maesto parcite; grand ey
dolur,
attamen consulite per voster
honur!
Tua pulchra facies me fay
planszer milies;
pectus habet glacies. A
remender,
statim vivus fierem per un
baser.
|
17 Stetit puella |
Stetit puella rufa tunica;
si quis eam tetigit, tunica
crepuit.
Eia! Eia! Eia! Eia!
Stetit puella tamquam rosula;
facie splenduit, os eius
floruit.
Eia! Eia!
Eia! Eia!
|
18 Circa mea pectora |
Circa mea pectora multa sunt
suspiria
de tua pulchritudine, quae me
laedunt misere.
Circa mea pectora multa sunt
suspiria.
Mandaliet, mandaliet, min
geselle chomet niet.
Mandaliet, mandaliet, min geselle chomet niet.
Mandaliet, mandaliet, min geselle chomet niet.
Min geselle, min geselle,
min geselle chomet niet.
Min geselle, min geselle,
min geselle chomet niet, niet, niet, niet, niet.
Tui lucent oculi sicut solis
radii,
sicut
splendor fulguris lucem donans tenebris.
Tui lucent oculi sicut solis
radii.
Mandaliet, mandaliet, min geselle chomet niet.
Mandaliet, mandaliet, min geselle chomet niet.
Mandaliet, mandaliet, min geselle chomet niet.
Min geselle, min geselle,
min geselle chomet niet.
Min geselle, min geselle,
min geselle chomet niet, niet, niet, niet, niet.
Vellet deus, vellent di, quod
mente proposui,
ut eius virginea reserassem
vincula.
Vellet deus, vellent di, quod
mente proposui.
Mandaliet, mandaliet, min geselle chomet niet.
Mandaliet, mandaliet, min geselle chomet niet.
Mandaliet, mandaliet, min geselle chomet niet.
Min geselle, min geselle,
min geselle chomet niet.
Min geselle, min geselle,
min geselle chomet niet, niet, niet, niet, niet.
|
19 Si puer cum
puellula |
Si puer cum puellula moraretur
in cellula:
felix coniunctio!
Si puer cum puellula moraretur
in cellula:
felix coniunctio!
Amore succrescente, pariter e
medio
Amore succrescente, pariter e
medio
avulso
procul taedio, avulso procul taedio,
fit ludus ineffabilis membris,
lacertis, labiis.
Fit ludus ineffabilis membris,
lacertis, labiis.
Si puer cum puellula moraretur
in cellula:
felix coniunctio!
|
20 Veni, veni,
venias |
Veni, veni, veni, venias!
Veni, veni, veni, veni,
venias!
Veni, veni, veni, venias!
Veni, veni, veni, veni,
venias!
Ne me mori, ne me mori, ne me
mori facias!
Ne me mori, ne me mori facias!
Hyrca!
Hyrce! Hyrca! Hyrce!
Nazaza!
Nazaza!
Trillirivos!
Trillirivos! Trillirivos!
Pulchra
tibi facies Nazaza!
Oculorum
acies Nazaza!
Capillorum
series Nazaza!
O quam
clara species Nazaza!
Rosa
rubicundior Nazaza!
Lilio
candidior Nazaza!
Omnibus
formosior Nazaza!
Semper,
semper in te glorior!
|
21 In trutina |
In trutina mentis dubia
fluctuant contraria:
lascivus amor et pudicitia.
Sed eligo
quod video;
collum
iugo praebeo;
ad iugum
tamen suave, suave transeo.
|
22 Tempus est
iocundum |
Tempus est iocundum, tempus
est iocundum,
o, o, o,
o, o virgines, o virgines!
Modo congaudete, modo
congaudete,
vos, vos, vos, vos, vos
iuvenes, vos iuvenes!
Oh! Oh!
Oh! Totus floreo!
Iam amore
virginali totus ardeo!
Novus,
novus, novus amor est,
quo pereo,
quo pereo, quo pereo!
Mea me
confortat, mea me confortat
pro-pro-pro-pro-promissio,
promissio.
Mea me
deportat, mea me deportat
ne-ne-ne-ne-negatio, negatio.
Oh! Oh!
Oh! Totus floreo!
Iam amore virginali totus
ardeo!
Novus, novus, novus amor est,
quo pereo, quo pereo, quo
pereo!
Tempore brumali, tempore
brumali
vir, vir, vir, vir, vir
patiens, vir patiens;
animo vernali, animo vernali
la-la-la-la-lasciviens,
lasciviens.
Oh! Oh!
Oh! Totus floreo!
Iam amore
virginali totus ardeo!
Novus,
novus, novus amor est,
quo pereo,
quo pereo, quo pereo!
Mea mecum
ludit, mea mecum ludit
vir-vir-vir-vir-virginitas,
virginitas.
Mea me
detrudit, mea me detrudit
sim-sim-sim-sim-simplicitas,
simplicitas.
Oh! Oh!
Oh! Totus floreo!
Iam amore virginali totus
ardeo!
Novus, novus, novus amor est,
quo pereo, quo pereo, quo
pereo!
Veni, domicella, veni,
domicella,
cum, cum, cum, cum, cum
gaudio, cum gaudio!
Veni, veni, pulchra, veni,
veni, pulchra,
iam, iam,
iam, iam, iam pereo, iam pereo!
Oh! Oh!
Oh! Totus floreo!
Iam amore
virginali totus ardeo!
Novus,
novus, novus amor est,
quo pereo,
quo pereo, quo pereo!
|
23 Dulcissime |
Dulcissime!
Ah ...
Totam tibi
subdo me.
|
24 Ave, formosissima |
Ave,
formosissima, gemma pretiosa,
ave, decus
virginum, virgo gloriosa,
ave, mundi luminar, ave, mundi
rosa,
Blanziflor et Helena,
Blanziflor et Helena,
Venus, Venus, Venus generosa!
|
25 O Fortuna |
O
Fortuna, velut luna
statu
variabilis,
semper crescis aut decrescis.
Vita detestabilis
nunc obdurat et tunc curat
ludo
mentis aciem;
egestatem,
potestatem
dissolvit
ut glaciem.
Sors immanis et inanis,
rota tu volubilis,
status malus, vana salus
semper dissolubilis;
obumbrata et velata
mihi quoque niteris;
nunc per ludum dorsum nudum
fero tui sceleris.
Sors salutis et virtutis
mihi nunc contraria;
est affectus et defectus
semper in
angaria.
Hac in
hora sine mora
chordae
pulsum tangite!
Quod per
sortem sternit fortem,
mecum
omnes plangite!